Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 12: Versus 1

In illo tempore.Narrata praedicatione et miraculis unius anni ante quaestionem Joannis factis, transit ad illa quae facta sunt alio anno, scilicet, post mortem Joannis, quando jam in omnibus Christo contradicitur.Esurientes,etc. Quia, ut alius ait evangelista, nec locum vescendi habebant pro turbis: propter nimiam importunitatem eorum. Alii Evangelistae addunt:manibus confricasseLuc. 6.. Unde et Petro dicitur:Macta et manducaAct. 10..
(* Traductions européennes)